OVIS Gemellipara

OVIS Gemellipara
OVIS Gemellipara
seu διδυμοτόκος, Cantici c. 4. v. 2. Dentes tui sunt, ut grex ovium aequalium, quae ex lavacro ascendunt, et omnes sunt gemilliparae, neque ulla est, quae abortiat: unde hallucinantur Arabes quidam Scriptores, qi ovem quotannis semel tantûm parere, nec nisi unum agnum, aiunt; aut saltem peregrinas oves ex natura suarum demetiunter. Namque in Iudaea gemelliparum hoc pecus fuisse hic Salomo testatur: idem de Illyricis ovibus Aristoteles in Mirabil. de Indicis. Aelian. l. 4. c. 32. de aliis alii referunt. Et hinc oves huiusmodi Graeci δικῦμα πρόβατα, prisci Romani ambegnas, vocabant. Fulgentius de prisco Serm. ad Chalcidium c. 6. Bebius Macer, qui Fastos dies scripsit ait Iunoni eas, quae geminos parerent, oves sacrificari, cum duobus agnis altrinsecus alligatis; quas oves ambegnas vocari, quasi exutraque parte agnos habentes. Quam ovium fecunditatem Graeci ad Apollinem Nomium referebant. Unde Callimachus Hymnô in Apoll. petit, ut eius beneficiô,
Η῾ δὲ μουνοτόκος διδυμοτόκος αἶψα γένοιτο.
Quae unipara erat, gemellipara repente fiat.
Imo nec gemelliparae solum, sed et biferae nonnumquam oves sunt et bis in anno pariunt, ut de Illyricanis Philosophus docet d. l. idemque de Magnesiis et Libycis refert Problem. c. 10. sect. 46. Quod Poetice rem augens, de eadem Libya, scribit Poeta Odyss. δ. v. 86.
Τρὶς γὰρ τικτε μῆλα τελέσφορον εἰς ἐνιαυτὸν,
Ter enim (ibi) pariunt oves in anno perfecto.
Sed res mere impossibilis est, cum ovis uterum gerat per dies 150. vel quod idem est, per. 5. menses, uti Plin. habet l. 8. c. 47. et Aristoteles ubi supra. Qui mensium numerus in anno bis quidem potest, sed non ter reperiri. Itaque merito suspectum est, quod legitur apud eund. in l. Mirabilium, Παρὰ τοῖ; Ο῾μβρικοῖς φασι τὰ βοσκήματα τρὶς τίκτειν τοῦ ενιαυτοῦ, Apud Ombricos pecora ter in anno parere aiunt. Vide ubi supra Bochart. l. 2. c. 46.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AMBEGNA Ovis — vide Ovis Gemellipara …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”